The Sermon Archive
Christian preaching from the first century through the twentieth century — every sermon standalone, indexed by passage and topic

Sermon 126 · Sermones

De eodem

On the Same

  • Length 1,142 words · about 6 min

Quam sit commodum, quam lucrosum debitorum nodos solvere, cautionum vincla laxare, praesentis villici nos edocet et informat exemplum: qui dum chirographorum cumulos prudenti moderatur assensu, non modo evasit arctissimas discussionis angustias, sed etiam discussoris laudem mansuram saeculis conquisivit. Et nos, fratres, quod de praesenti lectione vobis fecit promissio me debere, auditu piissimo temperate, ne me vosque simul oneret severa discussio, quos intelligentia poterit benigne relevare. Unde quae supersunt lectionis jam sequamur, et consilium villicus quod invenerit audiamus. Ait, inquit, intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam . . . Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam; et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde dixit alii: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Et ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset (Luc. XVI) . Vel nunc liquet in evangelicis lectionibus obscuratas mysteriis divinis, supernis velatas sensibus, contineri quamplurimas quaestiones, nec facile humano intellectui subjacere quod ore Christi de coelestibus profertur arcanis. Et laudavit, inquit, dominus villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset. Rogo quid hoc loco mundanus capit animus? quid hic communis capit et recipit auditus? ubi inter villicum et dominicos debitores versutae fraudis laudatur inventio, ubi debitoris honestas tollitur, aufertur pudor, violatur innocentia, verecundia tota sepelitur, ubi villicus reddendae rationis tempore plus ardet in fraude, quam tempore villicationis anhelavit in luxu; in articulo discussio is ipsum dominicum plus in dispendium saevit quam diebus suae fudit et disperdidit actionis; et qui ante substantiam vacuaverat dissipando, vacuando chirographo quod remanserat plus evertit; nec curat unde possit sarcire quod deerat, sed quod remansit, quemadmodum minorare possit, excogitat. Dicebat debitori: Quantum debes domino meo? Non dicebat, quantum debes mihi? Conveniebat conscientiam, testabatur debitoris animum, sic dicendo. Et quid est quod sine respectu domini, debitorem ad tantam fraudem villicus provocabat? Quantum debes domino meo? Dicit ille: Centum cados olei. Accipe cautionem tuam, et scribe quinquaginta. Ad tantam fraudem villicus conspirabat et agebat, ut totam fidem perderet, dum meditat cautionem. Quantum debes domino meo? Sciebant ambo quia praesens erat ubique et semper supernus creditor, nec poterat fraude praeveniri; sed neque in oculis dominicis desinit, semel coeperit qui furari. Esto tamen sit humani moris ut debitor quaerat compendia fraudulenta, et villicus sibi consulat, sic furando: dominus iterum quare probat fraudem? furta collaudat? praedicat falsitatem? Quod est nequitia, prudentiam dicit, et hoc pium judicat quod multis pessimum falsitatis praestat exemplum? Sapiat ita carnalibus sensibus; spiritualibus, quod est divini luminis, jam lucescat. Iterata est parabola per villicum, quae fuerat juniorem praelibata per filium. Villicus iniquitatis a mammona iniquo gentium populus nuncupatur. Facite vobis, inquit, amicos de mammona iniquitatis, qui relicto Creatore totum se mammonae tradiderat servituti. Quisquis est ab hujus mammonae captivitate liber, et pecuniae jam crudeli pondere non gravatur, consistat in specula coelesti, et inde despectet mammonam mundo, et mundanis tyrannico furore dominantem. Imperat gentibus, jubet regnis, bella mandat, comparat bellatores, sanguinem vendit, agit mortes, prodit patrias, urbes destruit, subdit populos, arces urget, vexat cives, foro praesidet, jus delet, fas nefasque confundit, et ad mortes usque tendendo, fidem tentat, violat veritatem, famam carpit, honestatem dissipat, solvit affectus, innocentiam tollit, pietatem sepelit, necessitudinem scindit, amicitiam subruit. Et quid plura? Hoc est mammona, dominus iniquitatis, qui inique humanis et corporibus dominatur et mentibus. Hujus ergo mammonae villicus, hoc est gentilis populus dissipatae taliter substantiae reus a Domino per Evangelium convenitur, ut reddat rationem villicationis suae, id est, naturalis boni. Cui tunc dicitur: Jam non poteris villicare. Quando ei finis saeculi nuntiatur. Credit denique juxta Apostolum figuram praeterire mundi (I Cor. VII), transire tempora villicationis humanae; et intra se, in se reversus, quid facere deberet, interrogat. Ait intra se, Quid faciam? Ingemuit cor, doluit mens, respondit fides, credulitas dedit consilium salutare, ut villicus ad verum dominum jam rediret, et erogando mammonam saevum dominum suae victor subderet servituti, ut fieret salutis occasio, quod perditionis exstiterat instrumentum. Pergit ergo villicus gentilis quondam jam Christianus, ad primum debitorem domini sui. Quem? Judaeum debitorem, quem quid quantumque domino suo debeat interrogat; quasi nesciat modum debiti. Portitor cau tionis noverat jam per Evangelium, sed interrogando confessionem taliter requirebat; denique et qualitatem, et quantitatem debiti confitetur, dicens: Centum cados olei. Quare non argenti, vel auri pondus? quare non centum decem, aut nonaginta, sed centum? Ut et de debito et de numero coeleste luceat sacramentum. Debebat Judaeus oleum, quod chirographo legis ad ungendos reges, prophetas et sacerdotes, Christiani chrismatis acceperat in figuram, donec ad ipsum regum, et prophetarum, et sacerdotum principem perveniret, cui tota reddenda et infundenda erat centenaria chrismatis plenitudo. Sed quia contra cautionis fidem debitor, ne debitum redderet, occidit impius creditorem, legalis ipsa cautio pervenit ad gentes, hoc est lex: ut Judaeus convictus per gentilem, quia debitum convertit in crimen, poenitentiae solvat usuram. Vides ergo quia villicus non fraudem, sed poenitentiam suadet: sollicitat ad acquirendam misericordiam, non impellit ad falsum, cum dicit: Accipe cautionem tuam, sede cito, et scribe quinquaginta. Quinquagesimum numerum ad misericordiam pertinere David pandit, cum psalmum quinquagesimum cantat, clamans: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L) . Quinquagesimus numerus patefecit misericordiam, dum quinquagesimum annum, qui est jubilaeus, lex debitorum omnium, omnium contractuum delere et solvere ligamenta perscribit (Levit. XXV). Villicus ergo iste agit, ut per misericordiam Christi idoneus sit Judaeus, qui per cautionem legis insolubilibus confusus debitis tenebatur. Debet Judaeus oleum, qui juxta Apostolum (Rom. XI) feracis in se olivae pinguedinem incredulitatis sterilitate siccaverat. Unde et evangelicae fidei calore jam tota redit in ramos Christianos, totamque reviviscit in gratiam. Deinde alii dicebat: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Posteaquam granum tritici, quod est Christus, satum est in terra nostrae carnis, et ad ubertatem supernam per Dominicam fecundatum est sepulturam, factum est ut homo centesimum fructum suo jam debeat auctori. Nisi, inquit, granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Videns ergo villicus satis providet, cum dicit: Accipe cautionem tuam, et scribe octoginta. Quia sicut quinquagesimus misericordiam confert, ita octogesimus totam fidem praefigurat et gratiam. Hic est numerus, in quo decalogum legis esse et ogdoadem gratiae satis gnarus legis, satis studiosus Evangelii lector intelligit. Itaque villicus cum dicit, Scribe octoginta, id agit, ut per gratiam solvat quod reddere non poterat per naturam. Bene ergo iste villicus meruit laudem domini sui, qui in chirographis non fraudem molitus est, sed salutem. Quod autem dixit: Prudentiores sunt filii saeculi in generatione sua quam filii lucis, ita intelligendum est, quia qui erant filii saeculi quondam, id est, gentiles, nunc electi sunt Dei: et qui erant filii Dei, hoc est Judaei, nunc in filiis saeculi sunt relicti. In generatione sua. Qua renati sunt, non qua nati sunt. Scribantur haec, inquit, in generatione altera (Ps. CI) . Altera haec est generatio quaerentium Dominum (Psal. XXIII) . Deus autem scientiae et illuminationis illuminet corda vestra, et totam scientiae suae plenitudinem in vestrae mentis infundat arcanum.

Source

Sermones (1846), J.-P. Migne, Paris. Edited by J.-P. Migne. Electronic text: mlat.uzh.ch. Public domain (Patrologiae cursus completus, Series Latina 52, ed. J.-P. Migne, Paris 1846). Electronic text from Corpus Corporum (Universität Zürich), whose Patrologia Latina is the Open Greek and Latin OCR of Migne, re-encoded in TEI and corrected; OCR errors remain..

Cite

Peter Chrysologus, “De eodem”, in Sermones. The Sermon Archive, https://thesermonarchive.org/sermons/peter-chrysologus/de-eodem-126-2/.

Text state: ocr-corrected.

Scroll to Top