The Sermon Archive
Christian preaching from the first century through the twentieth century — every sermon standalone, indexed by passage and topic

Sermon 122 · Sermones

De eisdem

On the Same Subject

  • Length 1,007 words · about 5 min

Deberet, fratres, sermo noster hodie sancti Andreae, in quantum sufficit, referre virtutes: sed quia de divite illo et Lazaro, evangelico paupere, quod superest nos diximus reddituros, et B. Andreae apostolatus et martyrii sui praerogativa sufficit, et abundat ad gloriam, si placet, nos quae promisimus, quae debemus, ipso Domino reddente, solvamus. Scientes namque quod et dicenti et audienti semper generet lassitudo fastidium, superiore tractatu maximam partem propositae distulimus lectionis, ut reparatis animorum viribus salutaris verbi sequentia toto vigore et debito caperemus auditu. Post illa enim quae diximus, haec sequuntur. Et elevans oculos cum esset in tormentis, Abraham vidit a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et elevans oculos suos (Luc. XVI) . Sero dives sursum levat oculos suos, quos semper depressit in terram. Dives, quos oculos levas, ipsi sunt accusatores tui; quos oculos levas, ipsi non placant judicem, sed inflammant; non reportant veniam, sed reatum; et exigunt poenarum cumulum, non solamen. Quo oculos levas? quid clamas adhuc, dives? quo respicis, dives? Ibi est Lazarus, ibi est impietatis tuae proditor, testis criminis, credulitatis assertor. Et clamavit, inquit, Pater Abraham, miserere mei. Modo cognoscis patrem, et modo tibi patrem se esse nescis, quem in Lazaro patrem sic sprevisti: modo tibi justus occurrit, qui tunc, ut tibi pius esset, diu Lazarum passus est cruciari. Infelix quem sic ipsa origo arguit, quem sic ipse lucis auctor addicit; infelix cui in judicio pro magnitudine criminis, non misereri genitor, non pater ignoscere, non affectio potuit subvenire. Quid clamas adhuc, dives? Adhuc dives, sed crimine, non censu; non substantia, sed reatu. Quid clamas? quid postulas? Hoc loco jam non geritur postulatio, sed controversia, ubi e diverso consistit ipse qui passus est: sed agentium diversus est locus: hic agit de proximo, ille de longe; hic de sinu suggerit, clamat ille de tartaro; exorat ille de requie, queritur hic de poena. Sed quid dicit dives: Pater Abraham, miserere mei. Bene diceres, si Lazarus in sinu residens ipsum pectus judicis non teneret; bene diceres, si Lazarus justissimi cognitoris tota non possideret arcana. Gratis rogat judicem, quem sic innocens confessor accusat; et frustra sibi credit judicem posse subvenire, quando ore judicis pronuntiat ipse tanta qui pertulit. Miserere mei, et mitte Lazarum. Adhuc tu in Lazarum sic crudelis? Lazarum mitte. Quo? Ad infernum de gremio, de solio sublimi ad profundissimum chaos, ad tormentorum stridorem de sancta quiete, de tanto silentio beatorum. Et mitte Lazarum. Ut video, quod agit dives, non est novelli doloris, sed livoris antiqui, et coelo magis incenditur quam gehenna. Est grave illis malum, est illis incendium non ferendum quos aliquando habuere contemptui videre felices. Adhuc divitem malitia non deserit, quem jam possidet poena, qui non se ad Lazarum duci postulat, sed ad se Lazarum vult deduci. Ad cruciatus tui stratum, dives, pius Abraham Lazarum mittere non potest, quem tu ad mensam tuam non es dignatus admittere. Jam vobis versae sunt vices: vides ejus gloriam, cujus supplicium sic sprevisti; videt ille cruciatus tuos, qui te tunc tua mirabatur in gloria. Sed videamus, fratres, quare sibi mitti Lazarum sic deplorat. Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam. Erras, dives, haec flamma non tam linguae quam mentis est, non tam linguae quam cordis est; et adhuc iste conscientiae calor est, non illud extremum quid te manet et exspectat incendium. Nam si te jam novissimi judicii totus ignis ambiret, et illius desperatae damnationis sententia jam teneret, numquam levares oculos, numquam patrem colloqui, numquam pro te rogare, numquam praesumeres intervenire pro fratribus. Certe si te jam possidet totus ignis inferni, si te gehennae flamma complecitur, quare solius linguae aestibus desideras subveniri? Nisi quia cum pectus tuum anhelat flamma sui criminis et reatus, magis lingua uritur, ardet, aestuat, quae insultavit pauperi, quae misericordiam denegavit: haec praecedit ad judicium, haec antea degustat et patitur cruciatus, haec de toto corpore prima sentit ardorem, quae cum prima hic varios deliciarum cibos, et odorata degustaret pocula, mandare pietatem noluit, fieri misericordiam non praecepit, sed et ipsa cum alii facerent, derogabat. Ipse est qui induebatur purpura et bysso. Quid est, dives? ab aestu byssus non defendit? purpura non resistit inferno? Remanserunt ista; deseruerunt ista, et ipse nunc nudus sudas, aestuas, qui aliquando insultabas aestibus artificiosa nuditate vestitus. Et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam. Quid est dives? ubi sunt torrentes torcularium tuorum? ubi sunt horrea ad famem pauperis non minus cupiditatibus dilatata quam copiis? ubi sunt vina ad inopiam pauperis annositatibus et ipsa temporum oblivione servata? ubi sunt effusiones, lapsus, flumina ministeriorum tuorum? Ista omnia tibi periere, non crimini, qui sitis extremi digiti guttam, quam si vel solam dedisses pauperi, non sitires. Immisericordem te gutta, et mica reddidit inhumanum, in quibus totus pauperis et victus consistit et vita. Velim scire, dives, si vel ipsi tibi in poena positus ignoscis, quia ad haec mala non venisses, si de tantis horreis micam, guttam de tantis torcularibus tunc dedisses. Parum est quod caro eget, quod natura exigit, quod sufficit vitae; avaritia causa est quod homo magna et multa recondit non sibi, sed aliis ad suum plane praesentem vel posterum cruciatum. Sed dicis, dives: Ego et si vinum negavi, aquam peto, quam communem cunctis animantibus auctor ipse omnium praestitit et natura. Puto, dives, quod et aquam pauperi tu negasti, cui ne ingrederetur januam tuam, ne ad tuum puteum perveniret, canes quam plurimos objecisti. Quid est autem quod dicis? Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti in aqua, et non deferat aquam? ergo juxta est aqua: et si juxta est, quare de proximo non sumis? quare? quia vinctae sunt manus tuae merito, dives, quia solutis debilitate Lazari manibus subvenire contempsisti. Debet homo, debet debilibus sua membra partiri: quae cum Job non daret, sed redderet, sic dicebat: Ego fui oculus caecorum, pes autem claudorum; ego eram pater invalidorum (Job. XXIX, juxta LXX) . Homo, si non habes nummum, da pauperi manum, quia majorem misericordiam facit, qui ad mensam suam manu pauperem debilem ducit. Ipsum se pauperi dedit, qui se aptavit in obsequium pauperis, aptavit in pauperis servitutem. Iterum, fratres, praesentis verbi plenitudinem differamus, ut tertia auditione quam sententiam ab Abraham beatissimo pertulerit dives proloquamur.

Source

Sermones (1846), J.-P. Migne, Paris. Edited by J.-P. Migne. Electronic text: mlat.uzh.ch. Public domain (Patrologiae cursus completus, Series Latina 52, ed. J.-P. Migne, Paris 1846). Electronic text from Corpus Corporum (Universität Zürich), whose Patrologia Latina is the Open Greek and Latin OCR of Migne, re-encoded in TEI and corrected; OCR errors remain..

Cite

Peter Chrysologus, “De eisdem”, in Sermones. The Sermon Archive, https://thesermonarchive.org/sermons/peter-chrysologus/de-eisdem-122-2/.

Text state: ocr-corrected.

Scroll to Top